- CACCABE
- CACCABEolim Carthago sic dicta. Stephanus in Καρχηδών. Ε᾿καλε̑ιτο δὴ καὶ Κακκάβη. τούτῳ δὲ κατα την` οἰκείαν αὐτῶν λέξιν, τππου κεφαλὴ δηλοῦται. Hîc autem Graeci videntur, peregrinae linguae vocem ad suam accommodâsse, sed ita ut facili negotiô possit restitui, nempe si legatur Carcabe. Car enim ut Hebraice ducem, ita Punice caput videtur significâsse analogicâ ratione, et inde transîsse ad Graecos. Porro recaba, equum innuere potest, nam Ebraeis racab est equitare. Virg. Aen. l. 1. v. 547.Effodêre locô signum, quod regia IunoMonstrârat, caput acris equi. ------Iustinus l. 18. c. 5. In primis fundamentis caput bubulum inventum est, quod auspicium quidem fructuosae rerrae, sed laboriosae, perpetuoque servae urbis fuit: propter quod in alium locum urbs translata, ibi quoque caput equi repertum, bellicosum, potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. Addit Eustath. in Dionysium, una cum equino capite repertam quoque palmam, quô omine firmati Punici ibi civitatem construxerunt. Cui consentit nota Ursini asserentis, exstare apud se numisma argenteum Punicis literis notatum, in cuius altera parte equi caput, et palma percussa sit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.